Thesauros Literature Comedy Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Dic mihi vero serio: 160
Milphio
vin dare malum illi?
Agorastocles
Cupio.
Milphio
Em, eundem me dato:
 
utrumque faxo habebit, et nequam et malum.
Agorastocles
Iocare.
Milphio
Vin tu illam hodie sine damno et dispendio
 
tuo túam libertam facere?
Agorastocles
Cupio, Milphio.
Milphio
Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei 165
 
trecenti nummi Philippi?
Agorastocles
Sescenti quoque.
Milphio
Satis súnt trecenti.
Agorastocles
Quid iis facturu's facturus es ?
Milphio
Tace.
 
totum lenonem tibi cum tota familia
 
dabo hodie dono.
Agorastocles
Qui id facturu's facturus es ?
Milphio
Iam scies.
 
tuos Cóllybiscus nunc in urbest vilicus; 170
← Önceki Perde 1 · 3 / 22 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme