Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
iam taceo hercle Atque tu Persa es, qui me usque ádmutilavisti ad cutem.
Toxilvs
Tace, stulte: hic eius geminust frater. 830
Dordalvs
Hicinest? 830
Toxilvs
Ac geminissumus. 830
Dordalvs
Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient.
Sagaristio
Qui te perdidit:
 
nám ego nil merui.
Dordalvs
At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo.
Toxilvs
Agite sultis, hunc lúdificemus.
Lemnisilenis
Nisi si dignust, non opust.
 
et me haud par est.
Toxilvs
Credo eo, quia non ínconciliavit, cúm te emo.
Lemnisilenis
At tamen non—tamen— 835
Toxilvs
Cave ergo sis maló, et sequere me. 835
 
te mihí dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me
 
foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.
 
sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust,
 
nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus,
 
ní id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust. 840
Lemnisilenis
Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream.
← Önceki Perde 5 · 6 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme