Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
ita mé Toxilus perfábricavit itaqué meam rem divéxavit.
Dordalvs
vehiclum árgenti miser éieci amisi, neque quam ób rem eieci, hábeo.
 
qui illúm Persam atque omnís Persas atque étiam omnis persónas
 
male di ómnes perdant, íta misero Toxílus haec mihi concívit.
 
quia eí fidem non habui árgenti, eo míhi eas machinas mólitust; 785
 
quem pól ego ut non in crúciatum atque in cómpedis cogam, sí vivam,
 
siquidem húc umquam erus rediérit eius, quod spéro—sed quid ego áspicio?
 
hoc víde, quae haec fabulast? híc quidem pol potánt. adgrediar. ó bone vir,
 
salvéto, et tu, bona líberta.
Toxilvs
Dordálus hic quidemst.
Sagaristio
Quin iúbe adire.
Toxilvs
Adi, sí libet.
Sagaristio
Agite, adplaúdamus.
Toxilvs
Dordále, homo lepidissúme, salve.
 
locus híc tuos est, hic accumbe. férte aquam pédibus. praeben tú puere?
Dordalvs
Ne sís me uno digito áttigeris, ne te ád terram, scelus, ádfligam.
Paegnivm
At tíbi ego hoc continuó cyatho oculum éxcutiam † tuum.
Dordalvs
Quid aís, crux, stimulorúm tritor? quo módo me hodie versávisti, 795
 
ut me ín tricas coniécisti, quo módo de Persa mánus mi aditast?
Toxilvs
Iurgium hínc auféras, si sápias.
← Önceki Perde 5 · 3 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme