Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
Numquid in principió cessavit verbum docte dicere?
Dordalvs
Hau potui etiam in primo verbo perspiceré sapientiam.
Sagaristio
Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst?
Virgo
Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.
 
perfidia et pecúlatus ex urbe et avaritia si exulant, 555
 
quarta invidia, quinta ambitio, sexta óbtrectatio,
 
septimum periurium,
Toxilvs
Euge.
Virgo
Octava indiligentia,
 
nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus:
 
haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;
 
ubi ea aderúnt, centumplex murus rebus servandis parumst. 560
Toxilvs
Quid ais tu?
Dordalvs
Quid vis?
Toxilvs
Tu in illis es decem sodalibus:
 
té in exilium ire hinc oportet.
Dordalvs
Quid iam?
Toxilvs
Quia periurus es.
Dordalvs
Verba quidem haud indocte fecit.
Toxilvs
Ex tuo, inquam, usust: eme hanc.
← Önceki Perde 4 · 8 / 23 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme