Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 3]
ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam.
Dordalvs
Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust
 
fieri doctos.
Toxilvs
Ne quis vero ex Arabia penitissuma
 
persequatur. etiam tu illam destinas?
Dordalvs
Videam modo
 
mercimonium.
Toxilvs
Aequa dicis. séd optume eccum ipse advenit
 
hospes ille, qui has tabellas attulit.
Dordalvs
Hicinest?
Toxilvs
Hic est.
Dordalvs
Haecine illást furtiva virgo? 545
Toxilvs
Iuxta tecum aeque scio, 545
 
nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est.
Dordalvs
Sat edepol concinnast facie.
Toxilvs
Vt contemptim carnufex.
 
taciti contemplemur formam.
Dordalvs
Laudo consilium tuom.
[Textpart 4]
Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae?
Virgo
Vrbis speciem vidi, hominum móres perspexi parum. 550
← Önceki Perde 4 · 7 / 23 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme