Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 3]
furtivam, abductam ex Arabia penitissuma;
Dordalvs
eam te volo accurare ut istic veneat.
 
ac suo periclo is emat qui eam mercabitur:
 
mancipio neque promittet neque quisquam dabit. 525
 
probum et numeratum argentum ut accipiat face.
 
haec cura, et hospes cura ut curetur. vale.
Toxilvs
Quíd igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum,
 
iam mihi credis?
Dordalvs
Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit?
Toxilvs
Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi. 530
Dordalvs
Nil mi opust 530
 
litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras?
 
nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio?
Toxilvs
Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi.
 
quid metuis?
Dordalvs
Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens,
 
neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream. 535
Toxilvs
Nil pericli mihi videtur.
Dordalvs
Scio istuc, sed metuo mihi.
Toxilvs
Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia,
← Önceki Perde 4 · 6 / 23 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme