Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Lepide hercle adiuvas.
Toxilvs
age, illúc abscede procul e conspectu et tace.
 
ubi cum lenone me videbis conloqui
 
id erit adeundi tempus. nunc agite ite vos.
[Textpart 3]
Quoí homini di própitii sunt, áliquid obiciúnt lucri; 470
Dordalvs
nam égo hodie compendi feci binos panes in dies.
 
íta ancillá mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit;
 
iám hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo.
 
sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem
 
maximam maiorem feci atque auxi civi femina? 475
 
sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi,
 
nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;
 
nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit:
 
bonus volo iam ex hoc die esse—quod neque fiet neque fuit.
Toxilvs
Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis, 480
 
itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum.
 
quid agis?
Dordalvs
Credo.
Toxilvs
Únde agis te, Dordale?
Dordalvs
Credo tibi.
← Önceki Perde 4 · 2 / 23 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme