Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 6]
age, accipe hoc sis.
Sagaristio
Hunc in collum, nisi piget,
 
impone.
Dordalvs
Vero fiat.
Sagaristio
Numquid ceterum
 
me voltis?
Toxilvs
Quid tam properas?
Sagaristio
Ita negotiumst:
 
mandatae quae sunt, volo deferre epistulas;
 
geminum autem fratrem servire audivi hic meum, 695
 
eum ego ut requiram átque uti redimam volo.
Toxilvs
Atque edepol tu me commonuisti haú male.
 
videor vidisse hic forma persimilem tui,
 
eadém statura.
Sagaristio
Quippe qui frater siet.
Dordalvs
Quid est tibi nomen? 700
Toxilvs
quod ad te attinet. 700
Dordalvs
Quid attinet non scire?
Sagaristio
Ausculta ergo, ut scias:
 
Vaniloquidorus Virginesvendonides
← Önceki Perde 4 · 19 / 23 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme