Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
quod nunc dicam.
Dordalvs
Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica.
Sagaristio
Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis. 665
Dordalvs
Toxilé, quid ago?
Toxilvs
Di deaeque te agitant irati, scelus,
 
qui hanc non properes destinare.
Dordalvs
Habeto.
Toxilvs
Eu, praedatu's praedatus es probe.
 
non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri.
Sagaristio
Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae.
Dordalvs
Abscedent enim, nón accedent. 670
Toxilvs
Tace sis, non tu illum vides 670
 
quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis?
 
atque ut dignust perit.
Dordalvs
Heus tu serva istum.
Toxilvs
Quin tu is intro?
Dordalvs
Abeo atque argentum affero.—
[Textpart 5]
Edepol dedisti, virgo, operam adlaudabilem,
Toxilvs
probam et sapientem et sobriam.
Virgo
Si quid bonis
← Önceki Perde 4 · 17 / 23 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme