Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
si quam rem accures sobrie aut frugaliter,
Toxilvs
solet illa recte sub manus succedere. 450
 
atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam,
 
sic ei procedit postprincipio, denique
 
si malus aut nequamst, male res vortunt quas agit,
 
sin autem frugist, eveniunt frugaliter.
 
hanc ego rem exorsus sum facete et callide, 455
 
igitur proventuram bene confido mihi.
 
nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo,
 
ut ipsus sese, qua se expediat, nesciat.
 
Sagaristio, heus, exi atque educe virginem
 
et istás tabellas, quas consignavi tibi, 460
 
quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia.
[Textpart 2]
Numquid moror?
Toxilvs
Euge, euge, exornatu's exornatus es basilice;
 
tiara ornatum lepida condecorat schema.
 
tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet.
 
sed satin estis meditati? 465
Sagaristio
Tragici et comici 465
 
numquam aeque sunt meditati.
← Önceki bölüm Perde 4 · 1 / 23 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme