Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis: 395
Satvrio
cum hac dote poteris vel mendico nubere.
Virgo
Quin tu me ducis, si quo ducturu's ducturus es , pater?
 
vel tu me vende vel face quid tibi lubet.
Satvrio
Bonum aequomque oras. sequere hac.—
Virgo
Dicto sum audiens.—
[Textpart 2]
Quidnam esse acturum hunc dicam vicinum meum, 400
Dordalvs
qui mihi iuratust sese hodie argentum dare?
 
quod si non dederit atque hic dies praeterierit,
 
ego argentum, ille iusiurandum amiserit.
 
sed ibi concrepuit foris. quisnam egreditur foras?
[Textpart 3]
Curate isti intus, iam égo domum me recipiam. 405
Dordalvs
Oh, 405
 
Toxile, quid agitur?
Toxilvs
Oh, lutum lenonium,
 
commixtum caeno sterculinum publicum,
 
impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli,
 
pecuniae accípiter avide atque invide,
 
procax, rapax, trahax—trecentis versibus 410
 
tuas ímpuritias traloqui nemo potest—
← Önceki Perde 3 · 5 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme