Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
gravior paupertas fit, fides sublestior.
Satvrio
Enim véro odiosa es.
Virgo
Non sum, neque me esse arbitror,
 
quom parva natu recte praecipio patri. 350
 
nam inimici famam non ita ut natast ferunt.
Satvrio
Ferant eantque maximam malam crucem;
 
neque ego ínimicitias omnes pluris existimo,
 
quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.
Virgo
Patér, hominum immortalis est infamia; 355
 
etiam tum vivit, cum esse credas mortuam.
Satvrio
Quid? metuis, ne te vendam?
Virgo
Non metuo, pater.
 
verum insimulari nolo.
Satvrio
At nequiquam nevis.
 
meo modo istuc potius fiet quam tuo
 
fiat. quae hae res sunt? 360
Virgo
Cogita hoc verbum, pater: 360
 
erus sí minatus est malum servo suo,
 
tametsi íd futurum non est, ubi captumst flagrum,
 
dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria!
← Önceki Perde 3 · 2 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme