Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Iuxta tecum, si tu nescis, nescio;
Paegnivm
nisi fortasse blanda verba. 250
Sophoclidisca
Ábeo. 250
Paegnivm
Et ego ábiero.— 250
Sophoclidisca
Ambula.— 250
[Textpart 3]
Ióvi opulento, íncluto,
Sagaristio
Ope gnáto, suprémo, validó, viripoténti,
 
opés, spes bonás, copiás commodánti
 
lubens vítulorque merito,
 
quiá meo amico amíciter hanc cómmoditatis cópiam 255
 
danúnt, argenti mutui ut éi egenti opem adferam;
 
quód ego non magis sómniabam neque opinabar neque censebam,
 
eam fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo;
 
nam erus meus me Eretriam misit, domitos boves ut sibi mercarer,
 
dedit argentum, nam ibi mercatum dixit esse die septumi: 260
 
stultus, qui hoc mihi daret argentum, cuius ingenium noverat.
 
nam hoc argentum álibi abutar: boves, quos emerem, non erant;
 
nunc et amico prosperabo et genio meo multá bona faciam,
 
diu quo bene erit, die úno absolvam: tux tax tergo erit meo. non curo.
 
nunc amico homini boves dómitos mea ex crumina largiar. 265
← Önceki Perde 2 · 9 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme