Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
Satis fúit índoctae, ímmemori, insípienti dicére totiens.
Sophoclidisca
nimis tándem me quidem pró barda et pro rústica reor habitam ésse aps te.
 
quamquam égo vinum bibo, at mándata non cónsuevi simul bíbere una. 170
 
me quídem iam satis tibi spéctatam censébam esse et meos móres.
 
nam equidém te iam sectór quintum hunc annúm, quom interea, crédo,
 
ovis si ín ludum iret, pótuisset iam fíeri ut probe litterás sciret,
 
quom interím tu meum ingeniúm fans atque infans nondum etiam edídicisti.
 
potin út taceas? potin né moneas? 175
 
memini ét scio et calleo et cómmemini.
 
amas pól misera: id tuos scátit animus.
 
ego istúc placidum tibi ut sít faciam.
Lemniselenis
Miser ést qui amat.—
Sophoclidisca
Cérto is quidém nihilist,
 
qui níl amat: quíd ei homini ópus vita est? 180
 
iré decet me, út erae opsequéns fiam, libéra ea opera ócius ut sit.
 
convéniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.
[Textpart 2]
Sátin haec tibi sunt plána et certa? sátin haec meministi ét tenes?
Paegnivm
Melius quam tu qui docuisti.
Toxilvs
Ain véro, verbereum caput?
Paegnivm
Aio enim véro. 185
← Önceki bölüm Perde 2 · 1 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme