Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
hodie illam faciat leno libertam suam.
Toxilvs
sed eccúm parasitum, quoius mi auxilio est opus.
 
simulabo quasi non videam: ita alliciam virum.
 
curate istic vos atque adproperate ocius, 85
 
ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero.
 
commisce mulsum, struthea † coluthequam appara,
 
bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.
 
iam pól ille hic aderit, credo, congerro meus.
Satvrio
Me dicit, euge. 90
Toxilvs
Lautum credo e balineis 90
 
iam hic adfuturum.
Satvrio
Vt ordine omnem rem tenet.
Toxilvs
Collyrae facite ut madeant et colyphia,
 
ne mihi incócta detis.
Satvrio
Rem loquitur meram.
 
nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias;
 
tum nisi cremore crassost ius collyricum, 95
 
nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum:
 
quasi †iuream esse ius decet collyricum.
 
nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo.
← Önceki Perde 1 · 7 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme