Thesauros Literature Comedy Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias,
Toxilvs
superávit aerumnis suis aerumnas Herculi.
 
nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico,
 
cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim,
 
quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo, 5
 
nec quicquam nisi non est sciunt mihi respondere quos rogo.
Sagaristio
Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem,
 
ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet,
 
quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo.
 
ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia, 10
 
sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen,
 
quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.
Toxilvs
Quís illic est qui cóntra me astat?
Sagaristio
Quís hic est qui sic cóntra me astat?
Toxilvs
Similis est Sagaristionis.
Sagaristio
Toxilus híc quidem meus amicust.
Toxilvs
Ís est profecto. 15
Sagaristio
Eum esse opinor. 15
Toxilvs
Congrediar. 15
Sagaristio
Contra adgredibor. 15
Perde 1 · 1 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme