Thesauros Literature Comedy Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium? 1100
Tranio
nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?
Theopropides
Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.
Tranio
Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens.
 
tum consilia firmiora sunt de divinis locis.
Theopropides
Surge, ne nugare. aspicedum contra me. 1105
Tranio
Aspexi. 1105
Theopropides
Vides? 1105
Tranio
Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.
Theopropides
Quidum?
Tranio
Quia nil illi quaesti sit. mali hercle ambo sumus.
Theopropides
Perii.
Tranio
Quid tibi est?
Theopropides
Dedisti verba.
Tranio
Qui tandem?
Theopropides
Probe
 
med emunxti.
Tranio
Vide sis, satine recte: num mucci fluont?
Theopropides
Immo etiam cerebrum quoque omne é capite emunxti meo. 1110
 
nam omnia male facta vestra repperi radicitus,
← Önceki Perde 5 · 5 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme