Thesauros Literature Comedy Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
Talentis?
Phaniscvs
μὰ τὸν ʼαπόλλω, sed minis.
Theopropides
Liberavit?
Phaniscvs
Liberavit valide, triginta minis.
Theopropides
Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi?
Phaniscvs
Aio. 975
Theopropides
Atque eam manu emisisse? 975
Phaniscvs
Aio. 975
Theopropides
Et, postquam eius hinc pater 975
 
sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simul
 
tuo cum domino?
Phaniscvs
Aió.
Theopropides
Quid? is aedis emit has hinc proxumas?
Phaniscvs
Non aio.
Theopropides
Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?
Phaniscvs
Neque istud aio.
Theopropides
Ei, perdis.
Phaniscvs
Immo suom patrem illic perdidit.
Theopropides
Vera cantas. 980
Phaniscvs
Vana vellem. patris amicus esamicu's videlicet. 980
← Önceki Perde 4 · 9 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme