Thesauros Literature Comedy Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 3]
At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.
Tranio
Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?
Theopropides
Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi?
Tranio
Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi? 925
Theopropides
Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo.
 
sat sapio, si aps te modo uno caveo.
Tranio
Tecum sentio.
Theopropides
Nunc abi rús, dic me advenisse filio.
Tranio
Faciam, ut iubes.
Theopropides
Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum.
Tranio
Licet.
 
nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.
 
dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim.—
[Textpart 4]
Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit,
Phaniscvs
neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.
Theopropides
Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas? 935
 
quid volunt? quid intro spectant?
Pinacivm
Pergam pultare ostium.
 
heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis?
Theopropides
Quae haec est fabula?
← Önceki Perde 4 · 5 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme