Thesauros Literature Comedy Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
Eu edepol patrem eius miserum praedicas.
Phaniscvs
Nihil hoc quidem est,
 
triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.
Theopropides
Perdidit patrem.
Phaniscvs
Vnus istic servos est sacerrimus,
 
Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet.
 
edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet 985
 
facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.
Theopropides
Si quidem istaec vera sunt.
Phaniscvs
Quid meream, quam ob rem mentiar?
Pinacivm
Heus vos, ecquis hasce aperit?
Phaniscvs
Quid istas pultas, ubi nemo intus est?
 
alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam
 
atque porro quaeritemus illos. sequere hac me. 990
Pinacivm
Sequor. 990
Theopropides
Puere, iamne abis?
Phaniscvs
Libertas paenulast tergo tuo:
 
mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam.—
[Textpart 5]
Perii hercle, quid opust verbis? ut verba audio,
Theopropides
non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui,
← Önceki Perde 4 · 10 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme