Thesauros Literature Comedy Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
Concede huc. 575
Danista
Quin mihi faenus redditur? 575
Tranio
Scio té bona esse voce, ne clama nimis.
Danista
Ego hercle vero clamo.
Tranio
Ah, gere morem mihi.
Danista
Quid tibi ego morem vis geram?
Tranio
Abi quaeso hinc domum.
Danista
Abeam?
Tranio
Redito huc circiter meridie.
Danista
Reddeturne igitur faenus? 580
Tranio
Reddeturne. abi. 580
Danista
Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?
 
quid si hic manebo potius ad meridie?
Tranio
Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo.
Danista
Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini? 585
Tranio
Eu hércle, ne tu—abi modo, ausculta mihi.
Danista
Iam hercle ego illum nominabo.
Tranio
Euge strenue.
 
beatus vero es nunc, quom clamas.
Danista
Meum peto.
← Önceki Perde 3 · 4 / 23 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme