Thesauros Literature Comedy Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores
Theopropides
atque evoca aliquem íntus ad te, Tranio. 675
Tranio
Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio.
 
iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.
 
quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio:
 
manufesto teneor.
Theopropides
Evocadum aliquem ocius,
 
roga círcumducat. 680
Tranio
Heus tu, at hic sunt mulieres: 680
 
videndumst primum, utrum eae velintne an non velint.
Theopropides
Bonum aequomque oras. i, percontare et roga.
 
ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.
Tranio
Di te deaeque ómnes funditus perdant, senex,
 
itá mea consilia undique oppugnas male. 685
 
euge, optume eccum aédium dominus foras
 
Simo progreditur intus. huc concessero,
 
dum mihi senatum consili in cor convoco.
 
igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.
[Textpart 2]
Mélius anno hóc mihi nón fuit domi, 690
Simo
néc quod una ésca me iúverit magis.
← Önceki Perde 3 · 11 / 23 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme