Thesauros Literature Comedy Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
Ain tu, pater?
Callidamates
cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem.
Philolaches
Perdis rem. 385
Delphivm
Tace, amabo. 385
Tranio
Abripite hunc intro actutum inter manus. 385
Callidamates
Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.
Philolaches
Perii.
Tranio
Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.
Philolaches
Nullus sum.
Tranio
Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.
 
satin habes, si ego advenientem íta patrem faciam tuom,
 
non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus? 390
 
vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.
Philolaches
Vbi ego ero?
Tranio
Vbi maxime esse vis: cum hác, cum istac eris.
Delphivm
Quid si igitur abeamus hinc nos?
Tranio
Non hoc longe, Delphium.
 
nam intus potate hau tantillo hác quidem causa minus.
Philolaches
Ei mihi, quam ístaec blanda dicta quo evenant madeo metu. 395
Tranio
Potin animó ut sis quieto et facias quod iubeo?
← Önceki Perde 2 · 4 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme