Thesauros Literature Comedy Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Orationis operam compendi face, 60
Tranio
nisi te mala re magna mactari cupis.
Grvmio
Ervom daturin estis, bubus quod feram?
 
date, si non estis. agite, porro pergite
 
quoniam occepistis: bibite, pergraecamini,
 
este, ecfercite vos, saginam caedite. 65
Tranio
Tace atque abi rús. ego ire in Piraeum volo,
 
in vesperum parare piscatum mihi.
 
ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat.
 
quid est? quíd tu me nunc optuere, furcifer?
Grvmio
Pol tibi istuc credo nomen actutum fore. 70
Tranio
Dum interea sic sit, istuc actutum sino.
Grvmio
Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius
 
veniet quod noles quam illud, quod cupide petas.
Tranio
Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove.
 
ne tu erres hercle praeterhac mihi non facies moram.— 75
Grvmio
Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?
 
pro di immortales, obsecro vostram fidem,
 
facite, huc ut redeat noster quam primum senex,
 
triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia
← Önceki Perde 1 · 4 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme