Thesauros Literature Comedy Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
Cape igitur speculum. 265
Philolaches
Ei mihi misero, savium speculo dedit. 265
 
nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.
Scapha
Linteum cape atque exterge tibi manus.
Philemativm
Quid ita, obsecro?
Scapha
Vt speculum tenuisti, metuo né olant argentum manus:
 
ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.
Philolaches
Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras. 270
 
ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.
Philemativm
Etiamne unguentis unguendam censes?
Scapha
Minime feceris.
Philemativm
Quapropter?
Scapha
Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.
 
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,
 
vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, 275
 
ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico
 
itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
 
quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas.
Philolaches
Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.
 
verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit, 280
← Önceki Perde 1 · 15 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme