Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
sed erám meam, quae te démoritur. 1040
Pyrgopolynices
Multae aliae ídem istuc cúpiunt, 1040
 
quibus cópia non est.
Milphidippa
Écastor haud mírum, si te habes cárum,
 
hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma et factis.
 
deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset?
Palaestrio
Non hércle humanust érgo —
 
nam vólturio plus húmani credo ést.
Pyrgopolynices
Magnum me fáciam
 
nunc quom íllaec me sic cónlaudat. 1045
Palaestrio
Viden tu ígnavum, ut sese ínfert? 1045
 
quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum dixi.
Pyrgopolynices
Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum.
Milphidippa
Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat.
 
nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic ad te pórro.
Pyrgopolynices
Quid núnc tibi vis, muliér? memora. 1050
Milphidippa
Vt quae té cupit, eam ne spérnas, 1050
 
quae pér tuam nunc vitám vivit: sit nécne sit, spes in te úno est.
Pyrgopolynices
Quid núnc volt?
Milphidippa
Te compéllare et complécti et contrectáre.
← Önceki Perde 4 · 8 / 34 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme