Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 8]
Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.
Palaestrio
Etiam nunc saluto te, Lar familiaris, prius quam eo.
 
conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite, 1340
 
bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.
Pyrgopolynices
Age, Palaestrio, bono animo es.
Palaestrio
Eheu, nequeo quin fleam,
 
quom abs te abeám.
Pyrgopolynices
Fer aequo ánimo.
Palaestrio
Scio ego quid doleat mihi.
Philocomasivm
Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve
Plevsicles
Iam resipisti? 1345
Philocomasivm
Obsecro, quem amplexa sum 1345
 
hominem? perii. sumne ego apud me? 1345
Plevsicles
Ne time, voluptas mea. 1345
Pyrgopolynices
Quid istuc est negoti?
Palaestrio
Animus hanc modo hic reliquerat.
 
† metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.
Pyrgopolynices
Quid id est?
Palaestrio
Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,
 
ne quis tibi hoc vítio vortat. 1350
← Önceki Perde 4 · 30 / 34 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme