Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 6]
Vt me veretur.
Palaestrio
Illa ad nos pergit.
Milphidippa
Vos volo.
Pyrgopolynices
Et nos te.
Milphidippa
Vt iussisti,
 
eram meam eduxi foras.
Pyrgopolynices
Video.
Milphidippa
Iube ergo adire.
Pyrgopolynices
Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.
Milphidippa
Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te. 1270
 
dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.
Pyrgopolynices
Levandum morbum mulieri video.
Milphidippa
Vt tremit atque extimuit,
 
postquam te aspexit.
Pyrgopolynices
Víri quoque armáti idem istuc faciunt,
 
ne tu mirere eius mulierem. sed quid illa volt me facere?
Milphidippa
Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere. 1275
Pyrgopolynices
Egon ád illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.
Milphidippa
Quin tua causa exegit virum ab sé.
Pyrgopolynices
Qui id facere potuit?
← Önceki Perde 4 · 24 / 34 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme