Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
Ille extemplo illam hortabitur
Palaestrio
ut eat, ut properet, ne morae sit matri. 1190
Plevsicles
Multimodis sapis. 1190
Palaestrio
Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.
 
ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias,
 
prorsum Athenas protinus abibo tecum.
Plevsicles
Atque ubi illo veneris,
 
triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam.
Palaestrio
Abi cito atque orna te. 1195
Plevsicles
Numquid aliud? 1195
Palaestrio
Haec ut memineris. 1195
Plevsicles
Abeo. —
Palaestrio
Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio
 
iam exiturum esse intus.
Acrotelevtivm
Celebre apud nos imperium tuomst. —
Palaestrio
Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris.
 
hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.
[Textpart 5]
Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam, 1200
Pyrgopolinices
a Philocomasio.
Palaestrio
Quid tam intus fuisse te dicam diu?
← Önceki Perde 4 · 18 / 34 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme