Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,
Plevsicles
itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit: 730
 
qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,
 
qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.
 
si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali
 
et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,
 
quí homines probi essent, esset is annona vilior. 735
Periplectomenvs
Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,
 
quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.
 
nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea
 
meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.
Plevsicles
Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi; 740
 
nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest,
 
quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;
 
verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:
 
tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.
Periplectomenvs
Serviendae servituti ego servos instruxi mihi, 745
 
hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:
 
si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero,
 
tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.
← Önceki Perde 3 · 8 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme