Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
Num ille te nam novit?
Acrotelevtivm
Numquam vidit:
 
qui noverit me quis ego sim? 925
Palaestrio
Nimis lépide fabulare; 925
 
eo †potiuerim lepidius pol fieri.
Acrotelevtivm
Potin ut hominem
 
mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide
 
ero, cúlpam omnem in me imponito.
Palaestrio
Age igitur intro abite,
 
insistite hoc negotium sapienter.
Acrotelevtivm
Alia cura.
Palaestrio
Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum 930
 
conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo
 
a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire.
 
hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote,
 
quasi clanculum ad eum missa sit.
Periplectomenvs
Faciemus. alia cura.
Palaestrio
Vos modo curate, ego illúm probe iam oneratum huc acciebo. — 935
Periplectomenvs
Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane,
 
ut concubinam militis meus hospes habeat hodie
← Önceki Perde 3 · 20 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme