Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi,
Palaestrio
militi ut darem, quasique ego ei rei sim interpres.
Periplectomenvs
Audio;
 
ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis
 
auribus utor
Palaestrio
ei dabo, aps tua mi uxore dicam delatum et datum, 800
 
ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser,
 
qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.
Periplectomenvs
Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,
 
lepidiores duas ad hanc rem quám ego. hábe animum bonum.
Palaestrio
Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles. 805
Plevsicles
Tibi sum oboediens.
Palaestrio
Hoc facito, miles domum ubi advenerit,
 
memineris ne Philocomasium nomines.
Plevsicles
Quem nominem?
Palaestrio
Diceam.
Plevsicles
Nempe eandem quae dudum constitutast.
Palaestrio
Pax, abi.
Plevsicles
Meminero. sed quid meminisse id refert, rogo ego te tamen.
Palaestrio
Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace, 810
← Önceki Perde 3 · 12 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme