Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem,
Palaestrio
cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?
Periplectomenvs
Ingenuamne an libertinam?
Palaestrio
Aequi istuc facio, dum modo
 
eam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore, 785
 
cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.
Periplectomenvs
Lautam vis an quae nondum sit lauta?
Palaestrio
Sic consucidam,
 
quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.
Periplectomenvs
Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.
 
sed quid ea usus est? 790
Palaestrio
Vt ad te eam iam deducas domum 790
 
itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,
 
capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se
 
tuam esse uxorem: ita praecipiundum est.
Plevsicles
Erro quam insistas viam.
Palaestrio
At scietis. séd ecquae ancillast illi?
Periplectomenvs
Est prime cata.
Palaestrio
Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae, 795
 
ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem,
← Önceki Perde 3 · 11 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme