Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Volo. hoc ei dicito: 185
Palaestrio
profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri 185
 
earumque artem et disciplinam optineat colere.
Periplectomenvs
Quem ad modum?
Palaestrio
Vt eum, qui hic se vidit, verbis vincat, ne is se viderit.
 
siquidem centiens hic visa sit, tamen infitias eat.
 
os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam,
 
confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam.
 
qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo: 190
 
domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium,
 
domi dolos, domi delenifica facta, dómi fallacias.
 
nam mulier holitori numquam supplicat, si quast mala:
 
domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos.
Periplectomenvs
Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. sed quid est, Palaestrio, 195
 
quod volutas tute tecum in corde?
Palaestrio
Paulisper tace,
 
dúm ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo
 
quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem,
 
qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.
Periplectomenvs
Quaere: ego hinc abscessero aps te huc interim. illuc sis vide, 200
← Önceki Perde 2 · 7 / 35 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme