Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 6]
nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies,
Sceledrvs
dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.
 
nam uni satis populo impio merui mali. —
 
verum tamen dé me quidquid est, ibo hinc domum. 585
Periplectomenvs
Illic hínc abscessit. sat edepol certo scio,
 
occisam saepe sapere plus multo suem:
 
quoin id adimatur ne id quod vidit viderit.
 
nam illius oculi atque aures atque opinio
 
transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe; 590
 
nimium festivam mulier operam praehibuit.
 
redeo in senatum rusum; nam Palaestrio
 
domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris:
 
frequens senatus poterit nunc haberier.
 
ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat. — 595
← Önceki Perde 2 · 35 / 35 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme