Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 5]
Magis hercle metuo.
Palaestrio
Sed numquam quisquam faciet quin soror
 
istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.
Sceledrvs
Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit, 475
 
quam ut perirem, si elocutus essem ero?
Palaestrio
Ergo, si sapis,
 
mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui.
 
ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam,
 
atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent.
 
erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. — 480
[Textpart 6]
Satin abiit ille neque erile negotium
Sceledrvs
plus curat, quasi non servitutem serviat?
 
certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus,
 
nam egomet cubantem eam modo offendi domi.
 
certum est nunc observationi operam dare. 485
Periplectomenvs
non hercle hisce homines me marem, sed feminam
 
vicini rentur esse servi militis:
 
ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam,
 
quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo,
 
tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam? 490
← Önceki Perde 2 · 28 / 35 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme