Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 5]
et tu et hic.
Sceledrvs
Non nos novisti?
Philocomasivm
Neutrum.
Sceledrvs
Metuo maxume,
Palaestrio
Quid metuis?
Sceledrvs
Enim ne nos nosmet perdiderimus uspiam;
 
nam nec te neque me novisse ait haec. 430
Palaestrio
Persectari hic volo, 430
 
Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam
 
nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit.
Sceledrvs
Certe equidem noster sum.
Palaestrio
Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum.
 
tibi ego dico, heus, Philocomasium.
Philocomasivm
Quae te intemperiae tenent,
 
qui me perperam perplexo nomine appelles? 435
Palaestrio
Eho, 435
 
quis igitur vocare?
Philocomasivm
Diceae nomen est.
Sceledrvs
Iniuria es,
 
falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas;
← Önceki Perde 2 · 24 / 35 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme