Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst,
Sceledrvs
maxumum in malum cruciatumque insuliamus.
Palaestrio
Tu sali
 
solus, nám ego istam insulturam et desulturam nil moror. 280
Sceledrvs
Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom.
Palaestrio
Quod id est facinus?
Sceledrvs
Impudicum.
Palaestrio
Tute scias soli tibi,
 
mihi ne dixis, scire nolo.
Sceledrvs
Non enim fáciam quin scias.
 
simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.
Palaestrio
Edepol, Sceledre, homo sectatus essectatu's nihili nequam bestiam. 285
Sceledrvs
Di te perdant.
Palaestrio
Te istuc aequom — quoniam occepisti, eloqui.
Sceledrvs
Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum,
 
atque ego illi áspicio osculantem Philocomasium cum altero
 
nescio quo adulescente.
Palaestrio
Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?
Sceledrvs
Profecto vidi. 290
Palaestrio
Tutin? 290
← Önceki Perde 2 · 13 / 35 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme