Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
sed si ambas videre in uno miles concilio volet,
Periplectomenvs
quid agimus? 250
Palaestrio
Facilest: trecentae possunt causae conligi: 250
 
non domist, ábiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat,
 
prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest,
 
quantum vis prolationum, dum modo hunc prima via
 
inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur.
Periplectomenvs
Placet ut dicis. 255
Palaestrio
Intro abi ergo, et si isti est mulier, eam iube 255
 
cito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe,
 
ut teneat consilia nostra, quem ad modum exorsi sumus,
 
de gemina sorore.
Periplectomenvs
Docte tíbi illam perdoctam dabo.
 
numquid aliud?
Palaestrio
Intro ut abeas.
Periplectomenvs
Abeo. —
Palaestrio
Et quidem ego ibo domum
 
atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo, 260
 
qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam.
 
nam ille non pótuit quin sermone suo aliquem familiarium
← Önceki Perde 2 · 11 / 35 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme