Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Salva sumes indidem.
Palaestrio
Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo, 235
 
neque habet plus sapientiai quam lapis.
Periplectomenvs
Ego istuc scio.
Palaestrio
Nunc sic rationem incipisso, hánc instituam astutiam,
 
ut Philocomasio huc sororem geminam germanam alteram
 
dicam Athenis advenisse cúm amatore aliquo suo,
 
tam similem, quam lacte lactist; ápud te eos hic devortier 240
 
dicam hospitio.
Periplectomenvs
Euge euge, lepide, laudo commentum tuom.
Palaestrio
Vt si illic concriminatus sit advorsum militem
 
meus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier,
 
eam arguam vidisse apud te contra conservom meum
 
cum suo amatore amplexantem atque osculantem. 245
Periplectomenvs
Immo optume. 245
 
idem ego dicam, si ex me exquiret miles.
Palaestrio
Sed simillimas
 
dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat,
 
ne titubet, si exquiret ex ea miles.
Periplectomenvs
Nimis doctum dolum.
← Önceki Perde 2 · 10 / 35 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme