Thesauros Literature Comedy Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Edepol memoria es optuma.
Artotrogvs
Offae monent.
Pyrgopolynices
Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes, 50
 
communicabo semper te mensa mea.
Artotrogvs
Quid ín Cappadocia, ubi tu quingentos simul,
 
ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?
Pyrgopolynices
At peditastelli quia erant, sivi viverent.
Artotrogvs
Quid tibi ego dicam, quód omnes mortales sciunt, 55
 
Pyrgopolynicem te unum in terra vivere
 
virtute et forma et factis invictissumum?
 
amant ted omnes mulieres, neque iniuria,
 
qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio
 
me reprehenderunt. 60
Pyrgopolynices
Quid eae dixerunt tibi? 60
Artotrogvs
Rogitabant: hicine Achilles est? inquit mihi.
 
immo eius frater inquam est. ibi illarum altera
 
ergo mecastor pulcher est inquit mihi
 
“et liberalis. vide caesaries quam decet.
 
ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.” 65
Pyrgopolynices
Itane aibant tandem?
← Önceki Perde 1 · 4 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme