Thesauros Literature Comedy Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi sit dicerem. 900
Charinvs
Dic igitur, ubi illa est?
Evtychvs
In nostris aedibus.
Charinvs
Aedis probas,
 
si tu vera dicis; pulchre aédificatas arbitro.
 
sed qui ego istúc credam? vidistin an de audito nuntias?
Evtychvs
Egomet vidi.
Charinvs
Quis eam adduxit ad vos?
Evtychvs
Vt inique rogas.
 
quid tua refert, qui cum istac venerit?
Charinvs
Dum istic siet.
 
vera dicis? 905
Evtychvs
Nil, Charine, te quidem quicquam pudet; 905
 
est profecto.
Charinvs
Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi.
Evtychvs
Quid si optabo?
Charinvs
Deos orato ut eius faciant copiam.
Evtychvs
Derides.
Charinvs
Servata res est demum, si illam videro.
 
sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras 910
← Önceki Perde 5 · 6 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme