Thesauros Literature Comedy Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 4]
itidem ut tempus anni, aetatem aliam áliud factum condecet;
Evtychvs
nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes, 985
 
ubi locist res summa nostra publica?
Demipho
Ei, perii miser.
Lysimachvs
Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare.
Demipho
Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina.
Evtychvs
Redde illi.
Demipho
Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet.
Evtychvs
Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia. 990
Demipho
Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam,
 
modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet.
 
si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi,
 
se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem.
 
Eutyche, ted oro, sodalis eius es, sérva et subveni: 995
 
hunc senem para me clientem; memorem dices benefici.
Lysimachvs
Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae.
Demipho
Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque
 
tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem.
Lysimachvs
Missas iam égo istas artis feci. 1000
Demipho
Et quidem ego dehinc iam. 1000
← Önceki Perde 5 · 13 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme