Thesauros Literature Comedy Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Límen superum ínferumque, salve, simul autem vale: 830
Charinvs
hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem.
 
usus, fructus, victus, cultus iam mihi harunc aedium
 
interemptust, interfectust, alienatust. occidi.
 
di penates meum parentum, familiai Lar pater,
 
vobis mando, meum parentum rem bene ut tutemini. 835
 
ego mihi alios deos penatis persequar, alium Larem,
 
aliam urbem, aliam civitatem: ab Atticis abhorreo;
 
nám ubi mores deteriores increbrescunt in dies,
 
ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere
 
ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume, 840
 
ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.
[Textpart 2]
Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus,
Evtychvs
spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago.
 
ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat?
 
domi erát quod quaeritabam: sex sodales repperi, 845
 
vitam, amícitiam, civitátem, laetitiam, ludum, iocum;
 
eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi,
 
iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam
 
solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam.
← Önceki bölüm Perde 5 · 1 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme