Thesauros Literature Comedy Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 3]
Miserior mulier me nec fiet, nec fuit, 700
Dorippa
tali viro quae nupserim. heu miserae mihi.
 
em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro,
 
em quoi decem talenta dotis detuli,
 
haec ut viderem, ut ferrem has contumelias.
Lysimachvs
Perii hercle, rure iam rediit uxor mea: 705
 
vidisse credo mulierem in aedibus.
 
sed quae loquatur exaudire hinc non queo.
 
accedam propius.
Dorippa
Vae miserae mi.
Lysimachvs
Immo mihi.
Dorippa
Disperii.
Lysimachvs
Equidem hercle oppido perii miser.
 
vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint. 710
Dorippa
Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit.
Lysimachvs
Quid nunc ego faciam nisi uti ádeam atque adloquar?
 
iubet salvere suos vir uxorem suam.
 
urbani fiunt rustici?
Dorippa
Pudicius
 
faciunt, quam ílli qui non fiunt rustici. 715
← Önceki Perde 4 · 3 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme