Thesauros Literature Comedy Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 4]
Quaeso hercle, animum ne desponde.
Charinvs
Nullust quem despondeam.
 
loquere porro aliam malam rem. cui est empta? 615
Evtychvs
Nescio. 615
 
iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio.
Charinvs
Vae mihi,
 
montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis.
 
perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.
Evtychvs
Non tibi istuc mágis dividiaest, quam mihí hodie fuit.
Charinvs
Dic, quis emit? 620
Evtychvs
Nescio hercle. 620
Charinvs
Em istúcinest operam dare 620
 
bonum sodalem?
Evtychvs
Quid me facere vis?
Charinvs
Idem quod me vides,
 
ut pereas. quin percontatu'spercontatus es, hominis quae facies foret
 
qui illam emisset: eo si pacto posset indagarier
 
mulier? heu me miserum.
Evtychvs
Flere omitte, istuc quod nunc agis.
 
Quid ego feci? 625
← Önceki Perde 3 · 9 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme