Thesauros Literature Comedy Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 4]
Prius quam recipias anhelitum,
Charinvs
uno verbo eloquere: ubi égo sum? hicine an apud mortuos?
Evtychvs
Neque apud mortuos neque hic es.
Charinvs
Salvos sum, immortalitas
 
mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri.
 
impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro: 605
 
si neque hic neque Acherunti sum, úbi sum?
Evtychvs
Nusquam gentium.
Charinvs
Disperii, illaec interemit me modó oratio.
Evtychvs
Odiosast oratio, cum rém agas longinquom loqui.
Charinvs
Quidquid est, ad capita rerum perveni.
Evtychvs
Primum omnium:
 
periimus. 610
Charinvs
Quin tu illud potius nuntias quod nescio? 610
Evtychvs
Mulier alienata est abs te.
Charinvs
Eutyché, capital facis.
Evtychvs
Qui?
Charinvs
Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas.
Evtychvs
Ne di sierint.
Charinvs
Demisisti gladium in iugulum: iam cadam.
← Önceki Perde 3 · 8 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme