Thesauros Literature Comedy Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Decide collum stanti, si falsum loquor;
Demipho
vel, ut scias me amare, cape cultrum ac seca
 
digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum: 310
 
si movero me seu secari sensero,
 
Lysimache, auctór sum ut me amando enices.
Lysimachvs
Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est.
 
nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex
 
tantidemst quasi sit signum pictum in pariete. 315
Demipho
Nunc tu me, credo, castigare cogitas.
Lysimachvs
Egon té?
Demipho
Nihil est iam quod tu mihi suscenseas:
 
fecere tale ante alii spectati viri.
 
humanum amarest, humanum autem ignoscerest:
 
ne sís me obiurga, hoc non voluntas me impulit.
Lysimachvs
Quin non obiurgo.
Demipho
At ne deteriorem tamen
 
hoc facto ducas.
Lysimachvs
Egon te? ah, ne di siverint.
Demipho
Vide sís modo etiam.
Lysimachvs
Visumst.
← Önceki Perde 2 · 6 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme