Thesauros Literature Comedy Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
ibi venibit.
Charinvs
Vin me tecum illo ire?
Demipho
Nolo.
Charinvs
Non places.
Demipho
Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier.
Charinvs
Tu prohibes.
Demipho
At me incusato: te fecisse sedulo.
 
ad portum ne bitas, dico iam tibi. 465
Charinvs
Auscultabitur. 465
Demipho
Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam,
 
sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat
 
ire dudum. me moror quom hic asto.—
Charinvs
Nullus sum, occidi.
[Textpart 4]
Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas
Charinvs
fuisse credo, praeut quo pacto égo divorsus distrahor. 470
 
cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni?
 
certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo,
 
quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere.
Evtychvs
Mane, mane obsecro, Charine.
Charinvs
Quis me revocat?
← Önceki Perde 2 · 16 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme