Thesauros Literature Comedy Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
Non ego illám mancupio accepi.
Demipho
Sed ille illam accipiet. sine.
Charinvs
Non potes tu lege vendere illam. 450
Demipho
Ego aliquid videro. 450
Charinvs
Post autem communest illa mihi cum álio. qui scio
 
quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit?
Demipho
Ego scio velle.
Charinvs
At pol ego esse credo aliquem qui non velit.
Demipho
Quid id mea refert?
Charinvs
Quia illi suam rem esse aequomst in manu.
Demipho
Quid ais? 455
Charinvs
Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest. 455
Demipho
Prius respondes quam rogo.
Charinvs
Prius tú emis quam vendo, pater.
 
nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier.
Demipho
Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet,
 
sí ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis.
 
numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo. 460
Charinvs
Certumnest?
Demipho
Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo,
← Önceki Perde 2 · 15 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme